Epistola II ad Corinthos*

Caput 13: Versus 7

Oramus autem,etc. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant: probati enim videntur, dum judicant peccatores. Sic ergo si non sint quos judicet, cessante auctoritate quasi reprobi videntur.Reprobi simus,id est appareamus reprobi, non habentes quod vindicemus vel dijudicemus.
(* Traductions européennes)